MAJUMA

MAJUMA
I.
MAJUMA
prisca Romanorum celebritas, a Claudio instituta, quam in Calendis Maii, luxuriante iam floribus vere, Maiae, seu Florae Deae, ut campis et arboribus faveret, expedierunt, apud Ostiam, in aede Castorum. Id enim Numen ibi cultum, ventorum marisque causâ. Ita legitur apud Amm. Marcellin. l. 19. c. 10. in summa frumenti inopia tertullum, qui Praefectus annonae erat, apud Ostiam; in aede Castorum sacrificâsse, tranquillitatemque maris mollivisse. Alias Floralia, Angl. Maye games. Ovid. Fast. l. 4.
Mille venit variis florum Dea nexa coronis,
Scena ioci morem liberioris habet.
Exit et in Maias festum Florale Calendas, etc.
Sed Floralia turpius peregerunt Romani veteres, quam inferiores Maiumam: eadem tamen fuisse; quod omnes Maiumam floribus celebrent, testis est Gyraldus in hist. Deor. syntagm. I. De ea Sividas: Μαιουμᾶς πανήγυρις ἐγένετο ἐν τῇ Ρ῾ώμῃ κατὰ τὸν Μαῖον μῆνα, τὴν παράλιον καταλαμβάνοντες πόλιν τὴν λεγομένην ὀςτίαν, οἱ τὰ πρῶτα τῆς πόλεως τελοῦντες, ἡδυκαθεῖν ἠνείχοντο ἐντοῖς θαλαττίοις ὕδασιν ἀλλήλους ἐμβάλλοντες, ὅθεν καὶ Μαιουμᾶς ὁ τῆς τοιαύτης ἑορτῆς καιρὸς ὠνομάζετο. Sed ut in quint Glossae Basilicae εἰς τιμὴν τῆς μαίας, in honorem Maiae, quae et Flora a floribus, et χλωρίς a viridltate nomen habuit, dicata est. Celebrabatur magnô sumptu, cum in epulis, tum in oblationibus, ut in Misopogone refert Iulianus. Sed recidente in pristinam spurcitiem, in Trullensi synodo, sub Constantino M. Can. 62. damnatae sunt Calendarum, Panis, Bacchi, et primae diei Maii festivitates. Restituta tamen est, sed caute, ab Arcadio et Honorio, annô 1. Imperii Cod. lib. 11. Tit. 45. Clementiae nostrae placuit, ut Maiumae provincialibus laetitia reddatur: ita tamen ut servetur honestas, et verecundia castis
moribus perseveret. Verum cum honestas non servaretur, (Meursium loquor) quadriennio post Chrysostomô nitente, iterum abrogârunt iidem Augusti, circa A. C. 399. quorum Rescriptum ad Aurelianum Praefectum praetorio, exstat Cod. Theodos. lib. 15 Tit. 6. Sed, depositâ turpitudine, mos porrectus videtur ad novissimas aetates, quem tamen non tulit Mediolanense Concil. tertium, A. C. 1573. in quo cavetur, ut abusus de frondibus erigendis Mediolani 5. Calendis Maii abrogatus sit. Apud Anglos hodieque sospitat, cum in plebe, tum in Regis palatio. Solet enim iuventus palum in villis erigere eximiae proceritatis; variis pictum coloribus, floribusque, fasciis et taeniis adornatum; celebritatis quoque dominam ceu Reginam eligere, quaecirca palum choreas ducit. Mane etiam diei ad nemora confluunt, deductisque inde ramis viridibus, aedes tam sacras, quam prosanas, excolunt. Egrediuntur et cum coetu aulico ad nemus, ipse Rex et Regina, frondes atque ramulos referentes. Viguisse bsub Eduardo I. consuetudinem ex eo constat; quod ab uxore Roberti Breucii, fortissimi coronae Scoticae restauratoris, cum apud Anglos captiva teneretur, et de regno desperaret, dictum est A. C. 1306. Futuros ipso Regem et Reginam iis similes, qui choreas ducunt circa palum Maiuma. Non dissimiles multo videantur olim sub Maioribus domus laborantes Reges Franciae, quos in A. C. 662. sic depingit Sigebertus: Nil agere, nil disponere, quam irrationabiliter edere et bibere, domique morari, et Calendis Maii praesidere coram totâ gente, et salutare, et salutari, obsequia et dona accipere et rependere, et sic secum usque alium Maium habitare, Henr. Spelmann. Glossar, Archaeol. Vide quoque Chrysost. Hom. 7. in Matth. Hom. de Davide et Salomone, etc.
II.
MAJUMA
urbs, ubi Venus culta, unde sacra, de quibus infra, Baron. dicta vult. Vide Maioma.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Majŭma [1] — Majŭma (röm. Ant.), lustiges Mai (nach And. August ) Fest, auf dem Wasser in Ostia gefeiert, seit Kaiser Claudius. Unter Constantin d. Gr. wurde es wegen der dabei begangenen Unsittlichkeiten abgeschafft, von Honorius u. Arcadius mit… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Majŭma [2] — Majŭma, früherer Name des Hafens von Gaza …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Hesychius, S. (10) — 10S. Hesychius (Hesychas), Conf. (3. Oct.) Das Geburtsjahr und der Geburtsort dieses hl. Hesychius, welchen die Griechen Hesychas nennen, ist unbekannt; aber das ist gewiß, daß er einer der liebsten und vertrautesten Schüler des hl. Abtes… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Julian the Apostate — Infobox Emperor name =Julian title =Emperor of the Roman Empire caption = Flavius Claudius Julianus, also known as Julian the Apostate , was the last polytheist Roman Emperor. reign = Caesar: 6 November 355 February 360. Augustus: February 360 3… …   Wikipedia

  • Peter the Iberian — Peter the Iberian, or Peter of Iberia, ( ka. პეტრე იბერი, Petre Iberi) (A.D. c. 411 491) is a Georgian Orthodox saint, who was a prominent figure in early Christianity.Some of his accomplishments are the foundination the first Georgian monastery… …   Wikipedia

  • Gaza — • A titular see of Palaestina Prima, in the Patriarchate of Jerusalem Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Gaza     Gaza     † …   Catholic encyclopedia

  • St. Hilarion —     St. Hilarion     † Catholic Encyclopedia ► St. Hilarion     Founder of anchoritic life in Palestine; born at Tabatha, south of Gaza, Palestine, about 291; died in the island of Cyprus about 371. The chief source of information regarding him… …   Catholic encyclopedia

  • Severus of Antioch — Severus, Patriarch of Antioch (AD 512 518), born approximately 465 in Sozopolis in Pisidia, was by birth and education a pagan, who was baptized in the martyrium of Leontius at Tripolis (Evagr. H. E. iii. 33; Philippe Labbe, v. 40, 120). He… …   Wikipedia

  • Sozomen — Salminius Hermias Sozomenus [Variations on his name include, Salamanes and Salaminius .] (Σωζομενός) (c. 400 c. 450) was a historian of the Christian church. Family and HomeHe was born around 400 in Bethelia, a small town near Gaza, into a… …   Wikipedia

  • Ittar — or Attar or itr is a natural perfumes extracted from the juices of flowers like the jasmine, rose or sandal, herbs, spices, barks in to base oil such as Sandalwood oil. Sandalwood oil is used as base in making Attar while western perfumes, are… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”